- SORBONA
- SORBONAprimum et praecipuum Academiae Parisinae Collegium, a roberto Sorbone, tempore Ludovici IX. fundatum. Aliquando pro tota Academia sumitur, quae instituta A. C. 791. a Carolo M. Alcuini impulsu, qui primus eius Professor etitit, magnum in Europa nomen adepta est. Huius filiam se Ticinensis et Cracoviensis, sororem Mediolanensis vocat Academia. Vide supra et in voce Cracovia. Praeter Sorbonam hôc nomine insignem, collegia habet 63. Sorbona vero, a Cardinali Richelio insolirâ magnificentiâ reparata, locum 36. Doctorbus praebet, qui Sorbonici dicuntur. Vide Claud. Hemeraeum de Acad. Paris. Du Brueil, antiq. Paris. Morerium in Diction. Hist. Durante Schismate, quô Bonifacius IX. Romae, Benedictus XIII. Avenione, sedebant, Sorbonicum Collegium cui a Rege res deliberanda commissa erat, decrevit, ius fasque esse, ut Rex se ac regnum suum utriusque Papaeobedientiae eximeret, donec exsisteret aliquis legitime creatus. Unde totos tres annos Papae eclepsin facile tum tulit Gallia. Iterum dein circa A. C. 1416, statuit, Ecclesiam Gallicam, nullô iure obstrictam esse, ut Pontifici pecunias pendat, nisi ad recuperandam terram S. ad conciliandam inter Graecos Lationosque concordiam et ad praedicandum Euangelium omni creaturae. Idem Antonii Santarelli librum Romae excusum, tamquam rebelliones, seditiones et Principum parricidia exitantem, condemnavit, A. C. 1625. etc. Vide Laetum Comp. Hist. Univ. Rivetum Iesuit. vapul. c. 15. Sec. 6. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.